- EPISCYRUS
- EPISCYRUSinter pilae ludos apud Vett. memoratus Polluci, fiebat; ubi paribus ad pares in duas Turmas dispositis, media linea educebatur, quam Scyrum vocabant, cuique pilam impositam quisque contendebat, ut intra alias duas lineas post utrorumque ordinem descriptas adversariorum, metas scilicet, immitteret, nimirum quibus contactisa pila victoria haberetur. Lusores hi, dum pilam capiebant, atque alteri mittebant, alterum fugiebant, alterum expellebant, alterum magnis vocibus elevabant, sive evertebant verisimile fit spectatores atque etiam se ipsos magnâ delectatione affecisse, eo magis quod interdum motuum concinnitati dabant operam, ut ex Demoxeni verbis apud Athen. Dipnosophist. l. 1. c. 11. colligere est. Sic in alio parvae pilae lusu, φαινίνδα dicto, alio simulantes in aliam partem mittebant, decipientes credulum etc. Vide Hieron. Mercurial. de arte Gymnastic. l. 2. c. 4. et infra ubi de Pilaelusu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.